Hľadaný výraz: 2Mach 1,31-35, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
31 Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias iussit lapides maiores perfundi 32 quod ut factum est, flamma accensa est, sed a lumine, quod refulsit ex altari, consumpta est. 33 Ut vero manifestata est res, et renuntiatum est regi Persarum quod in loco, in quo ignem absconderant hi, qui translati fuerant, sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias et, qui cum eo erant, purificaverunt ea, quae essent sacrificii, 34 circumsaepiens autem rex et rem diligenter examinans, templum fecit. 35 Et quibus gratificabatur rex, multa dona accipiebat et tribuebat.

1

mail   print   facebook   twitter